Latin
3.2.460 to 3.2.466
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 3.2.460-466
Not analysed yet
Preterea beatus Leo papa, qui quartam universalem synodum Calcedone congregavit, item Vigilius papa, sub quo quinta universalis synodus Constantinopolim convenit, item beatus pater Gregorius, hi, inquam, singuli eadem auctoritate precipui pene eadem voce in decretis suis verissime testantur hoc modo: Sancta Romana aecclesia vices suas ita aliis impertivit aecclesiis, ut in partem vocatae sint sollicitudinis, non in plenitudinem potestatis. Unde liquido demonstratur, quod quilibet episcopus nec super gregem sibi commissum tantam potestatem habeat, quantum presul apostolicus, qui licet curam suam in singulos episcopos diviserit, nullomodo tamen se ipsum sua universali et principali potestate privavit, sicut nec rex suam regalem potentiam diminuit, licet regnum suum in diversos duces, comites sive iudices diviserit. Cum ergo domnus apostolicus in omni aecclesia tam principalem potestatem habeat, ut etiam invito episcopo cuiuslibet aecclesiae quaeque in ea iuxta canonicas sanctiones possit disponere, quis denegare poterit, quin ubique gentium tam subditos episcoporum, quam ipsos episcopos apostolicae institutionis contemptores damnare possit? XXIIII. His autem rationibus et hoc declaratur, quod cuiusvis episcopi parrochianus potius domno apostolico quam proprio episcopo obedire debet, cum auctoritas proprii episcopi nullatenus eum ab apostolica damnatione valeat liberare, si apostolicis preceptis inobediens extiterit. Et econtra domnus apostolicus, si ei obedierit, eundem ab omni violentia proprii episcopi facillime poterit defendere, videlicet vel ipsum parrochianum eius dicioni penitus emancipando vel episcopum ab iniuria per correptionem vel damnationem apostolica auctoritate refrenando. Attendat sane cuiusvis episcopi subditus, ne vel proprio episcopo contra apostolica precepta obediat in aliquo, cum sanctus Gregorius archidiaconum Salonitanum in locum Honorati iam depositi subrogatum deposuerit ,eo quod idem proprio episcopo se in locum illius ordinari post apostolicam prohibicionem obedierit Hinc etiam patet, quam apertissime illi desipiant, qui dicunt, quod subditi cuiuslibet episcopi apostolicae sedi nullatenus obedire debeant, si proprio antistiti obediant, cum a sancto Gregorio et ille merito degradaretur, qui et per obedientiam episcopi sui apostolicae sedi adversus fuisse detegitur.