Latin
3.2.467 to 3.2.474
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 3.2.467-474
Not analysed yet
Nempe nullus debitam obedientiam proprio episcopo exhibere poterit, nisi qui et apostolicae sedi principaliter obedire studuerit. Omnis enim, qui vult esse episcopus, hoc maxime subditis suis inculcat, ut sanctorum patrum institutis absque omni contradictione obediant, quae, ut predictum est, apostolicae sedi principaliter ab omnibus obediendum esse denuntiant. Quicumque igitur suo legitimo pastori debitam obedientiam exhibuerit, etiam principaliter domno apostolico obedire studebit. Nam iuxta ipsius veritatis edictum discipulus non est honorandus super magistrum. Si autem domnus apostolicus proprio et legitimo pastori iure preponitur, quanto magis illi, qui nec nititur esse, quod dicitur. Has igitur et huiusmodi rationes quicumque saltem ex rudibus fideliter inspicere dignabitur, nullatenus predicta nostri apostolici statuta proscribere conabitur, presertim cum videat evidentissime eadem ex sanctorum patrum sententiis immo ex divinis scripturis emanasse. Poteram vero quam plures alias rationes superioribus annectere et innumerabilia sanctorum patrum exempla prefatis statutis assignare, sed ea hoc consideratione pretermisi, ne gravis essem idiotis, quibus hic specialiter satisfacere proposui, quibus pauca ex multis tam indubitatae veritatis sufficere possunt, si indagandae potius veritati quam infructuosae contentioni operam dare volunt. Finis.