Latin
5.48 to 5.57
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 5.48-57
Not analysed yet
Generaliter etiam beatus Adrianus papa omnes reges excommunicavit, quicumque apostolicae sedis statuta violare presumpserint. Sanctus quoque Gregorius papa decrevit, ut reges a suis dignitatibus caderent et participatione corporis et sanguinis Domini carerent, si sedis apostolicae decreta contempnere presumerent. De hac ergo prerogativa ecclesiasticae potestatis si aliud documentum non haberemus ,istud sufficere nobis deberet, quod tam sanctos viros illam super reges et imperatores exercuisse legimus, quod nullo modo facerent, si non hoc se canonice posse facere cognoscerent. Quid autem mirum, quod sancta aecclesia seculares principes, utpote membra sua, iudicare potest, quae iuxta apostolum etiam angelos indubitanter iudicatura est: Nescitis, inquit, quoniam angelos iudicabimus? quanto magis secularia? Nequaquam ergo reges sive imperatores ecclesiastico iudicio subiacere denegabimus, si euangelicis et apostolicis sanctionibus credere et assentire voluerimus. Nimium autem in verbis excedere videmini, cum religiosos confratres nostros Iudeis comparare conemini, qui minime cum Iudeis, ut Christus interficiatur, clamant, sed, ut fides eius in cordibus fidelium roboretur et a contagio anathematis defendatur, exoptant. Et nos utique sanctum Calcedonense concilium veneramur, quod tamen apostolicae dignitati nullo modo prescribit, quin quaelibet monasteria suae potestati vendicare valeat, ut non episcopo civitatis, sed apostolicae sedi specialiter subiaceant. Nec miremini, si monachis nostri temporis officium predicationis non omnino intercluditur ,ut antiquis, de quibus Calcedonense concilium et sanctus Leo papa scripserunt; nam illi ecclesiasticos ordines non habuerunt, ut ex statutis eiusdem concilii coniectare possumus. In his enim adequantur laicis, cum pro contemptu canonum non degradentur ut clerici, sed excommunicentur ut laici: quod utique non fieret, si ecclesiasticos ordines haberent; nam canones precipiunt, ut ordinati pro culpis suis degradentur, non autem excommunicentur. Moderni autem monachi cum ecclesiasticos ordines habeant, quis inficiari potest, quin eorundem graduum officia, cum iubeantur, exercere valeant, presertim cum in perceptione consecrationis nihil distent a clericis?