Latin
5.58 to 5.69
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 5.58-69
Not analysed yet
Aut ergo ecclesiasticos gradus illis penitus adimitis, aut administrationem eorundem graduum eis intercludere non potestis. Nimium etiam pro episcopo vestro zelatis, si plus sibi quam apostolicae sedi obediendum putatis, cui et vos necessario plus quam proprio episcopo obedietis, si iuxta sanctum Gregorium rei apostolicae auctoritatis esse non vultis. Hoc quod apostolus quosdam novissimis temporibus a fide discessuros predicit ,non aliquibus catholicis, sed quibuslibet excommunicatis competentius ascriberetis ,qui attendentes spiritibus erroris et doctrinis demoniorum a catholica unitate in manus sathanae discesserunt. Horum crudelitas iam dudum excrevit, ut sancta ecclesia contra eorum infestationem militaribus auxiliis saepissime eguerit, nec sine sanguinis effusione de eorum tyrannide liberari potuerit. Militares ergo, qui ea necessitate aliquem excommunicatum occiderint, compulsi sunt, et hoc non tam pro se quam pro ecclesiastica defensione fecerunt, et nullo modo dampnationem primi fratricidae Cain in hoc promeruisse videntur, qui iuxta Iohannem ex maligno erat et occidit fratrem suum. Et propter quid occidit eum? quia opera eius maligna erant, fratris autem iusta; quippe pro invidia occidit eum. Isti autem nec inimicos occidere vellent, si alio modo sanctam matrem ecclesiam contra improbos deffendere possent. Et in hoc ipso negotio etiam proprias animas pro fratribus ponunt, quos per excommunicatorum violentiam in anima et in corpore periclitari perspiciunt. Nequaquam ergo eos nefandissimo fratricidae Cain comparabimus, si iuste iudicare voluerimus. Scimus quidem, homicidium in sacra scriptura prohibitum; sed hoc minime ita intelligere debemus, ut Phineen et Helyam et zelotes aliquosque sanctos patres, qui zelo Dei multos occiderunt ,dampnationi homicidarum obnoxios esse iudicemus. Nunquam enim in eo delinquitur ,ubi Deo vel per se vel per legem precipienti specialiter obeditur. Beatus quoque Augustinus in libro primo de civitate Dei: Miles, inquid, cum obediens potestati, sub qua legitime constitutus est, hominem occidit, nulla civitatis suae lege homicidii reus est.