Latin
Item Unde Supra., Alia. Epistola II.
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 7.2
Not analysed yet
Domino ac venerabili vero Recchoni Bernaldus presbyter indignus. Multum miror, cur tantum in rescribendo laboraveris, cum nequaquam assertionem tuam de communione excommunicatorum approbaveris. Nullatenus enim communicatores excommunicatorum recipiendos fore probasti, immo eos sub apostolicae excommunicationis obligatione dimisisti, unde et ego tuis scriptis per omnia respondere non necessarium iudicavi. De osculo excommunicatorum vitando facile nos excusatos putas, eo quod in quibusdam decretis te illud non invenisse testaris: ac si apostolica statuta suam integritatem obtinere non valeant, etiamsi ea quilibet mendosus liber minus integre habeat. Nam in emendatioribus et plenariis exemplaribus si quaesieris, ipsum osculum in decretis sancti Calisti papae, ut ego scripsi, poteris invenire. Praeterea nec laici ignorant hoc, quod excommunicatos osculari non debeant; quod si fecerint, absque omni contradictione per reconciliationem absolvi festinant, nec se nisi per reconciliationem recipiendos iudicant. Hoc utique roboratum est consensu universalis aecclesiae, unde et nos illud iuxta Augustinum secure et veraciter possumus asserere. Idem quoque verissime testatur, quod nihil firmius sit tenendum, quam illud, in quo veritas consuetudini suffragatur . Sed et Iohannes papa decimus vir, inquam, apostolicus, iudicio universalis synodi decrevit, ut quicunque deinceps bannum ab episcopis impositum et maxime in communione excommunicatorum corrupisset, XL dies in pane et aqua more homicidarum peniteret. De sententia beati Gelasii papae, quae dicit: Nihil nobis commune cum hominibus communionis externae, necessario colligitur, ut tam communicatorem Guiberti ,quam ipsum devitare debeamus, et hoc maxime in illis rebus, quas sanctos patres prohibuisse cognovimus. Nec ego mihi arrogo, ut iudicare possim canones pro tempore ,quod spęcialiter privilegio Romani pontificis ascribitur, qui Guibertum heresiarchen et omnes complices eius iudicio universalis synodi excommunicavit eosque in salutatione, in osculo, in oratione, in convictu devitandos sub poena excommunicationis iuxta apostolorum institutionem denuntiavit. Ergo aut Guibertum de excommunicatione purgabis, aut communicatores eius de obligatione excommunicationis expurgare non poteris, quin necessariam habeant reconciliationem, ut redeant ad catholicam communionem :nec aliquam difficultatem pretendam, quin apostolicae auctoritati obedire debeam; quod sicubi non observo, statim ad reconciliationem venire non recuso. Nec mihi succenseas, si beato Gelasio plus quam tibi credo, qui dicit non iuvare, si hereticum devites, si communicatori eius communices; ac si diceret: quid iuvat, si Wipertum devites et communicatori eius communices? qui iuxta institutionem apostolorum simili excommunicationi subiacere decernitur. Accipe ergo sanum consilium, et catholicae communioni reconciliare et a pertinaci defensione cesses, quae beato Augustino attestante scisma in heresim solet convertere. In Domino rogatus cito resipiscas teque nobis communicabilem restituas, ne si nimis pertinaciter aecclesiasticae auctoritati obstiteris, aliquid gravius, quod absit, ab ipsa matre aecclesia audire merearis.