Latin
8.1 to 8.13
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 8.1-13
Not analysed yet
Karissimo fratri Paulino Bernaldus solo nomine presbyter, non moribus, bonum indeficiens, quod est Christus. Quęstionem, frater karissime, quam a me exsolvendam expetis, multum vires nostras excedit, quam etsi competenter explicare nossem, otium tamen librorum ad hoc exequendum habere deberem: nec de hac causa aliquid prępropere scribere vellem, quod non ex auctoritate sanctorum patrum inrefragabiliter probare possem. Sed tu omnis morae impatiens ab exactione non desistis, unde et me pro tuo amore nimium festinare cogis. Dicam tamen ad presens, ut possum, salva diligentiori inquisitione in aliud tempus, et hoc quidem eo pacto, ut et tu interim quaeras et si quid inveneris, mihi intimare non graveris. Inprimis igitur volo scias beatum Augustinum in libro retractationum asserere, se non quinque libros de fide et operibus, sed unum tantum composuisse, quem ita dicit incipere: Quibusdam videtur. Unde illud tuum de symoniaco testimonium non nobis satisfacere poterit, si ex alio libro beati Augustini de fide et operibus pretitulato excerptum. Incredibile enim videtur Augustinum alium librum de fide et operibus composuisse, nisi cuius mentionem facit in retractatione. Preterea ipsum testimonium ,si bene recolo, venditionem vel emptionem aecclesiasticarum rerum dicit esse symoniacum: quod nimis laxum videtur, cum et legitimas venditiones et emptiones earum rerum inclusisse videatur. Quapropter id ipsum beato Augustino ascribere non presumo. Nec hoc dictum ita recipias, quasi ego tuae preiudicem opinioni, immo a te volo cercius inde doceri. Est autem tua questio, si vendere vel emere aecclesias sit symoniacum? Unde tibi ita respondere possum, quia aput antiquos non ita, ut modo, presbyteri aecclesias iam dudum ordinati acquirere consueverunt, sed in ipsa ordinatione acceperunt. Nam sancti patres in Calcedonensi concilio irritam ordinationem cuiuslibet iudicaverunt ,qui ad certum locum ordinatus non inveniretur; nempe locus, cui minister erat consecrandus, inprimis pronunciabatur.