Latin
9.pr.13 to 9.pr.23
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 9.pr.13-23
Not analysed yet
In qua conspiratione idem ipse multo audatius reliquis conspiratoribus contra Romanum pontificem insanivit eumque apud saecularem principem speciali accusatione contumaciter impetere presumpsit, videlicet accusans eum, quod episcopali honore illum privaverit, eo quod laicos dampnatorum officia presbyterorum recipere vel eis obedire prohibuerit. Dominus tamen papa multo misericordius eum tractavit, quam meruerit; nam misso venerabili Altmanno Pataviensi episcopo eidem in subsequenti autumpno apud Ulmam sub presentia multorum communionem solam absque officio reddidit, quod tamen ille contra preceptum domini papae usque ad finem vitae suae non cessavit usurpare. Nam dominus papa numquam postea ei officium reddidit, sicut ipse papa quampluribus inde sciscitantibus sepissime retulit postea. Ad haec idem Otto symoniacis et incontinentibus presbyteris contra synodale decretum domini apostolici, immo contra omnium sanctorum patrum decreta favere non cessavit. Unde et domnus papa missis literis omnes eius subiectos apostolica auctoritate de obedientia eius absolvit. Super haec autem omnia in partem scysmaticorum relicta ecclesia? catholica sponte sua penitus demigrare non veritus est. Haec itaque singula ad inrecuperabilem eius dampnationem iuxta canonum sanctionem sufficere possent, quippe crimen conspirationis, interdicti usurpatio officii, assentatio symoniacorum sive incontinentium presbyterorum, et, quod his maius videtur ,demigratio a catholicis in partem scismaticorum. Nam beatissimus papa Fabianus et martir in decretis suis capitulo II. conspiratorem clericum etiam ante examinatum iudicium iubet a clero in perpetuum submoveri et infamia notari. Item sanctus Calistus papa et martir et DC triginta sancti patres Calcedonensis concilii et alii innumerabiles clericos conspirantes penitus deponunt. Anthiocenum autem concilium interdicti usurpatorem officii capitulo IIII. tam terribiliter dampnat, ut nullam ei spem restitutionis vel locum satisfactionis deinceps concedat. Sanctus item Gregorius in Regesto suo capitulo CCXL. partis secundae huiusmodi usurpatorem perpetua excommunicatione dampnat, ita ut vix ei viaticum in fine vitae concedat.