Latin
9.pr.24 to 9.pr.29
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 9.pr.24-29
Not analysed yet
Idem quoque Gregorius et illum episcopum cum Symone mago portionem habere asserit quicunque contra illam heresim non vehementer exarserit: quanto magis illum, qui eandem heresim suo assensu nutrire non metuit? Idem quoque Gregorius: Procul dubio, inquid, facientis culpam habet, qui quod potest corrigere negligit emendare. Item Damasus papa ad episcopos Mauritaniae: Qui potest, inquid, obviare et perturbare perversos et non facit, nihil aliud est, quam eorum favere impietati. Iuxta apostolum autem facientes et consentientes par pena complectitur. In eo autem, quod idem Otto in partem scismaticorum sponte discessit, seipsum iuxta sanctionem sanctorum patrum proprio iudicio dampnavit. Quapropter domnus papa Gregorius in Romana synodo synodali iudicio anno dominicae incarnationis