Latin
1.1 to 1.12
Liber Pontificalis, Catalogue Libérien 1.1-12
Not analysed yet
Imperante Tiberio Caesare passvs est dominvs noster Iesvs Christvs dvobvs Geminis cons. VIII kal. Apr. et post ascensvm eivs beatissimvs Petrvs episcopatvm svscepit. Ex qvo tempore per svccessionem dispositvm, qvis episcopvs qvot annis prefvit vel qvo imperante. Petrvs ann. XXV mens. uno d. VIIII. Fuit temporibus Tiberii Caesaris et Gai et Tiberi Claudi et Neronis, a consul. Minuci et Longini (30) usque Nerine et Vero (55). Passus autem cum Paulo die III kal. Iulias consul. ss. imperante Nerone. Linvs ann. XII m. IIII d. XII. Fuit temporibus Neronis, a consulatu Saturnini et Scipionis (56) usque Capitone et Rufo (57). Clemens ann. VIIII m. XI d. XII. Fuit temporibus Galbe et Vespasiani, a cons. Tracali et Italici (68) usque Vespasiano VI et Tito (76). Cletvs ann. VI m. duo dies X. Fuit temporibus Vespasiani et Titi et initia Domitiani, a cons. Vespasiano VIII et Domitiano V (77) usque Domitiano VIIII et Rufo (83). Anaclitvs ann. XII m. X d. III. Fuit temporibus Domitiani, a cons. Domitiano X et Sabino (84) usque Domitiano XVII et Clemente (95). Aristvs ann. XIII m. VII d. duos. Fuit temporibus nouissimis Domitiani et Neruae et Traiani, a cons. Valentis et Veri (96) usque Gallo et Bradua (108). Alexander ann. VII m. II d. uno. Fuit temporibus Traiani, a cons. Palmae et Tulli (109) usque Veliano et Vetere (116). Sixtvs ann. X m. III d. XXI. Fuit temporibus Adriani, a cons. Nigri et Aproniani (117) usque Vero III et Ambibulo (126). Telesforvs annos XI m. III d. III. Fuit temporibus Antonini Macrini, a cons. Titiani et Gallicani (127) usque Caesare et Balbino (137). Higinvs ann. XII m. III d. VI. Fuit temporibus Veri <et marci, a cons. nigri et camerini (138) usque orfito et prisco (149)>. <Anicetvs ann. iiii. . . fuit temporibus veri et marci,> a cons. Gallicani et Veteris (150) usque Presente et Rufino (153).