Latin
1.13 to 1.22
Liber Pontificalis, Catalogue Libérien 1.13-22
Not analysed yet
Pivs ann. XX m. IIII d. XXI. Fuit temporibus Antonini Pii, a cons. Clari et Seueri (146) usque duobus Augustis (161). Sub huius episcopatu frater eius Ermes librum scripsit, in quo mandatum continetur quae ei precepit angelus, cum uenit ad illum in habitu pastoris. Soter ann. VIIII <. . . fuit temporibus seueri, a cons. rustici et aquilini (162) usque cetego et claro (170)>. <Elevtherivs ann. xv> m. III d. II. Fuit temporibus Antonini et Commodi, a cons. Veri et Hereniani (171) usque Paterno et Bradua (185). Victor ann. VIIII m. II d. X. Fuit temporibus <. . . a cons. commodi ii et grauione (186) usque laterano et rufino (197)>. <Zephyrinvs ann. viii (?) m. vii d. x fuit temporibus seueri et> Antonini, a cons. Saturnini et Galli (198) usque Presente et Extricato (217). Calixtvs ann. V m. II d. X. Fuit temporibus Macrini et Eliogabali, a cons. Antonini et Aduenti (218) usque Antonino III et Alexandro (222). Vrbanvs ann. VIII mens. XI d. XII. Fuit temporibus Alexandri, a cons. Maximi et Eliani (223) usque Agricola et Clementino (230). Pontianvs ann. V m. II d. VII. Fuit temporibus Alexandri, a cons. Pompeiani et Peligniani (231). Eo tempore Pontianus episcopus et Yppolitus presbiter exoles sunt deportati in Sardinia in insula uocina (nociua ?) Seuero et Quintiano cons. (235). In eadem insula discinctus est IIII kal. Octobr. et loco eius ordinatus est Antheros XI kal. Dec. cons. ss. (235). Antheros m. uno dies X. Dormit III non. Ian. Maximo et Africano cons. (236). Fabivs ann. XIIII m. I d. X. Fuit temporibus Maximi et Cordiani et Filippi, a cons. Maximini et Africani (236) usque Decio II et Grato (250). Passus XII kal. Feb. Hic regiones diuisit diaconibus et multas fabricas per cimiteria fieri iussit. Post passionem eius Moyses et Maximus presbyteri et Nicostratus diaconus comprehensi sunt et in carcerem sunt missi. Eo tempore superuenit Nouatus ex Africa et separauit de ecclesia Nouatianum et quosdam confessores, postquam Moises in carcere defunctus est, qui fuit ibi m. XI d. XI.