Latin
1.32 to 1.38
Liber Pontificalis, Catalogue Libérien 1.32-38
Not analysed yet
Marcellvs annum unum m. VI d. XX. Fuit temporibus Maxenti, a cons. X et Maximiano (308) usque post consulatum X et septimum (309). Evsebivs m. IIII d. XVI, a XIIII kal. Maias usque in diem XVI kal. Sept. Miltiades ann. III m. VI d. VIII, ex die VI nonas Iulias a consulatu Maximiano VIII solo, quod fuit mense Sep. Volusiano et Rufino (311), usque in III idus Ianuarias Volusiano et Anniano coss. (314). Silvester ann. XXI m. XI. Fuit temporibus Constantini, a consulatu Volusiani et Anniani (314) ex die prid. kal. Feb. usque in diem kal. Ian. Constancio et Albino coss. (335). Marcvs mens. VIII dies XX. Et hic fuit temporibus Constantini, Nepotiano et Facundo coss. (336) ex die XV kal. Feb. usque in diem non. Octob. coss. ss. Ivlivs ann. XV m. I d. XI. Fuit temporibus Constantini, a consulatu Feliciani et Titiani (337) ex die VIII idus Feb. in diem pridie idus Apr. Constancio V et Constancio Caes. (352). Hic multas fabricas fecit :basilicam in uia Portese miliario III ; basilicam in uia Flaminia mil. II quae appellatur Valentini ; basilicam Iuliam, quae est regione VII iuxta forum diui Traiani ; basilicam trans Tiberim regione XIIII iuxta Callistum ; basilicam in uia Aurelia mil. III ad Callistum. Liberivs. . . . . . . fuit temporibus Constanti et Constanti ex die XI kal. Iun. in diem. . . . . . . a consulatu Constantio V et Constantio Caes. coss. (352).