Latin
1.23 to 1.31
Liber Pontificalis, Catalogue Libérien 1.23-31
Not analysed yet
Cornelivs ann. II m. III d. X a cons. Decio IIII et Decio II (251) usque Gallo et Volusiano (252). Sub episcopatu eius Nouatus extra ecclesiam ordinauit Nouatianum in urbe Roma et Nicostratum in Africa. Hoc facto confessores, qui se separauerunt a Cornelio cum Maximo presbytero, qui cum Moyse fuit, ad ecclesiam sunt reuersi. Post hoc Centumcelis expulsi. Ibi cum gloria dormitionem accepit. Lvcivs ann. III m. VIII d. X. Fuit temporibus Galli et Volusiani usque Valeriano III et Gallieno II (255). Hic exul fuit et postea nutu dei incolumis ad ecclesiam reuersus est. <Dormit> III non. Mar. cons. ss. Steffanvs ann. IIII m. II d. XXI. Fuit temporibus Valeriani et Gallieni, a cons. Volusiani et Maximi (253) usque Valeriano III et Gallieno II (255). Xystvs ann. II m. XI d. VI. Coepit a cons. Maximi et Glabrionis (256) usque Tusco et Basso (258) et passus est VIII idus Aug. <et presbyteri praefuerunt> a cons. Tusci et Bassi (258) usque in diem XII kal. Aug. Aemiliano et Basso cons. (259). Dionisivs ann. VIII m. II d. IIII. Fuit temporibus Gallieni, ex die XI kal. Aug. Aemiliano et Basso cons. (259) usque in diem VII kal. Ian. cons. Claudi et Paterni (269). Felix ann. V mens. XI d. XXV. Fuit temporibus Claudi et Aureliani, a cons. Claudi et Paterni (269) usque in consulatum Aureliano II et Capitolino (274). Evtycianvs ann. VIII m. XI d. III. Fuit temporibus Aureliani, a cons. Aureliani III et Marcellino (275) usque in diem VII idus Dec. Caro II et Carino cons. (283). Gaivs ann. XII m. IIII d. VII. Fuit temporibus Cari et Carini, ex die XVI kal. Ian. cons. Carino II et Carino (283) usque in X kal. Mai. Diocletiano VI et Constantio II (296). Marcellinvs ann. VIII m. III d. XXV. Fuit temporibus Diocletiani et Maximiani ex die prid. kal. Iulias a cons. Diocletiano VI et Constantio II (296) usque in consul. Diocletiano VIIII et Maximiano VIII. Quo tempore fuit persecutio et cessauit episcopatum ann. VII m. VI d. XXV.