Latin
18 to 19
Liberatus Carthaginensis, Praefatio 18-19
Unproofread scanNot analysed yet
XIX. Cave autem, hos inter scriptores, quando agitur de exacta chronographia, ne recenseas Theophanem et Nicephorum Constantinopoiitanum: nam laterculos illc quidem temporum, iste patriarcharum quinque catalogum confecit; sed uterque ita, nt quamvis Theophancs probabilis sit historicus, neuter tamen laudabilis chronographus existat. Lectos igitur oportet oculis non eruditissimis a nupero quodam dissertatore, qui præstantissimæ chronographiae nomine commendat. XX. Id vero ne videar de Nicephoro et Theo. phane calumniose dicere, demonstranda sunt duo clarissimis exemplis. Primum, quantum aberret a vero Nicephorus in describendis annis quibus sedit quisque episcoporum quorum catalogum fecit, et eorum maxime quorum mentio est apu i Liberatum. Alterum,. quanta sit hac in parte Thcophanem inter ct Nicephorum societas erroris.