Latin
Præfatio Ad Liberati Diaconi Breviarium
Liberatus Carthaginensis, Praefatio 20
Unproofread scanNot analysed yet
XXI. Nicephorus igitur, cum texit catalogum Romanorum pontificum, inter Anastasii obitum et obitum Coelcsiini annos ponit octo et quadraginta. Tribuit enim Innocentio I, qui Anastasio successit, annos quindecim, octo Zoshno, Bonifacio quatuor, Coelestino unum et viginti; atqui indubitatis argumentis constat, non interfluxisse plures triginta, siquidem obiit Anastasius ann. die 27 Aprilis, Coelestinus ann. ,die 6 Aprilis: abundat igitur Nicephori computus annis octodecim. Deinde si Zosimo tribuantur anni octo, quos tribuit Nieephorus, Zosimum necesse est sedem apostolicam tenuisse ad annum usque; nam in ea sedere coepit ann. ,post obitum Innocentii I. Id autem quam procul sit a vero, nemo nescit, quandoquidem ann. sedere jam tum coeperat post Bonifacium Zosimi successorcm Coelestinus, ut conficitur ex epistola Augustiui aliisque certis monimentis. Postea si Cœlestinus sederit unum et viginti annos, quod tradit Nicephorus, cum sedere coeperit ann. ,die 3 Novembris, eum oportet ad annum usque sedem tenuisse: at sanctus Leo jam inde ab anno pontificatum gerere incœpit, nec Cœlestino tamen ἀμέσως successit, sed Sixto, qui Cœlestinum excepit.