Latin
urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2, Part 1, Book 3, Chapter 47
Livy, Ab urbe condita 1.3.47.4
Not analysed yet
similia his ab Icilio iactabantur. comitatus muliebris plus tacito fletu quam ulla vox movebat. adversus quae omnia obstinato animo Appius —tanta vis amentiae verius quam amoris mentem turbaverat —in tribunal escendit, et ultro querente pauca petitore, quod ius sibi pridie per ambitionem dictum non esset, priusquam aut ille postulatum perageret aut Verginio respondendi daretur locus, Appius interfatur. quem decreto sermonem praetenderit,