Latin
1.3.47.5 to 1.3.47.8
Livy, Ab urbe condita 1.3.47.5-8
Not analysed yet
forsan aliquem verum auctores antiqui tradiderint; quia nusquam ullum in tanta foeditate decreti veri similem invenio, id, quod constat, nudum videtur proponendum, decresse vindicias secundum servitutem. primo stupor omnes admiratione rei tam atrocis defixit; silentium inde aliquamdiu tenuit. dein, cum M. Claudius circumstantibus matronis iret ad prendendam virginem lamentabilisque eum mulierum comploratio excepisset, Verginius intentans in Appium manus “Icilio” inquit, “Appi, non tibi filiam despondi et ad nuptias, non ad stuprum educavi. placet pecudum ferarumque ritu promiscue in concubitus ruere? passurine haec isti sint, nescio; non spero esse passuros illos, qui arma habent.” cum repelleretur adsertor virginis a globo mulierum circumstantiumque advocatorum, silentium factum per praeconem.