Latin
urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2, Part 1, Book 6, Chapter 37
Livy, Ab urbe condita 1.6.37.8
Not analysed yet
nec iam posse dici id, quod antea iactare soliti sint, non esse in plebeis idoneos viros ad curules magistratus; numquid enim socordius aut segnius rem publicam administrari post P. Licini Calvi tribunatum, qui primus ex plebe creatus sit, quam per eos annos gesta sit, quibus praeter patricios nemo tribunus militum fuerit? quin contra patricios aliquot damnatos post tribunatum; ,neminem plebeium.