Latin
1.6.37.9 to 1.6.37.12
Livy, Ab urbe condita 1.6.37.9-12
Not analysed yet
quaestores quoque, sicut tribunos militum, paucis ante annis ex plebe coeptos creari, nec ullius eorum populum Romanum paenituisse. consulatum superesse plebeis; eam esse arcem libertatis, id columen. si eo perventum sit, tum populum Romanum vere exactos ex urbe reges et stabilem libertatem suam existimaturum; quippe ex illa die in plebem ventura omnia, quibus patricii excellant, imperium atque honorem, gloriam belli, genus, nobilitatem, magna ipsis fruenda, maiora liberis relinquenda. huius generis orationes ubi accipi videre, novam rogationem promulgant, ut pro duumviris sacris faciundis decemviri creentur ita, ut pars ex plebe, pars ex patribus fiat; omniumque earum rogationum comitia in adventum eius exercitus differunt, qui Velitras obsidebat.