Latin
IOGAROLA
Lodovico Nogarola, De Nilo 25
Unproofread scanNot analysed yet
tem Indiae nomine Aethiopiam non intelligere, aper tè aßerat Lib. xij, cap. iiij. item Indiae arborum ma gnitudinem unam ex peculiaribus Indiae celebrauit Hebenum, nusquam alibi nasci profeßus. Herodo tus eam Aethiopiae intelligere maluit. Praeterea idem Plinius Lib. vi. cap. xix. de Indis ita scribit, à Gange uersa ad meridiem plaga tinguntur Sole po puli, iam quidem infecti, nondum tamen Aethiopum modo exusti, quantum ad Indum accedunt, tantum colore praeferunt sydus. TIMO. Ego uero In dos esse apud Vergilium Aethiopas prorsus existi mo, quos etiam coloratos nuncupat, ut eos à ueris In dis distinguat, qui aut nigri omnino non sunt, ut dixit