Latin
IUNCVIVT
Lodovico Nogarola, De Nilo 25-2
Unproofread scanNot analysed yet
IUNCVIVT Strabo, aut non aeque ac Aethiopes, ut autumat Plinius, neque ab hac opinione, quam mordicus teneo, me quisquam dimoueat, quamuis nullius Geogra phi authoritate fretus sim. Legi tamen apud Aristotelem quandoque &Galenum Indum pro Aethiope acceptum. Sic. n. primo Elencho. Indi exemplo Aristoteles utitur, οἷον ὁ ἐνδὸς ὅλος μέλασ ὧν λευκὸς ἐστὶ τοὺς ὀδόντας, λευκὸς ἄρα καὶ οὐ λευκὸς, Quae quidem uerba exponens Alexander Indi loco Aethiopem nominat. Indum non nominat. NOG. Quid tu mihi nunc Aristotelis adducis exempla? cum facile poßis recordari eundem; si loquatur, ut sentit, Indiam ab Aethiopia semper disiungere, quod sanè ex his uerbis, secundi Meteor.