Latin
58
Lodovico Nogarola, De Nilo 58
Unproofread scanNot analysed yet
Nam neque illic quam apud nos productior est dies, nec altißimorum montium, qui circunstant, prohibet frigus, ne uapores siue ex summa, siue ex ima terra sublati, nimio solis ardore consumantur. FRA. Verum, censes ne tu posse in Aethiopia niues concrescere? TIM. Opinor equidem, quamuis aduersarium habeamus Dio dorum, qui ne illic congregentur nubes, nimio Solis aestu prohiberi autumat. Nam qui Aethiopiae mon tes niuibus aspersos suis uiderunt oculis, id nobis retu lerunt, &literis mandarunt. FRA. Hoc idem etiamsi nauigationibus &itineribus satis compertum est, ratione tamen probare conatus sum. TIM. Perspexi omnia. Sed uere dicam, in ea probatione nimius fuisse mihi uisus es. FRA. Quid nimius? Equidem ea tantum attigi, quae flagitabat neceßitas. TIM. Breui rem poteras ad hunc modum explicare. cum nubes cogantur in Aethiopia, atque ibi binae hyemes &binae pariter aestates fiant, profectò niues in montibus illis altißimis &frigidißsimis, cum hyems saeuit, cadere necesse est. FRA. Dixi ego haec ea dem, atque illud addidi, tria illa, quae consistunt frigore, pluuiam, niuem, &grandinem, tum inter se conuenire, tum etiam differre.