Latin
59
Lodovico Nogarola, De Nilo 59
Unproofread scanNot analysed yet
Conueniunt enim, quòd ex eadem materia, quae est uapor, omnes oriantur, Sed ui frigoris discrepant; Nam etiamsi magnam frigoris copiam, si fieri debeat, requirit pluuia, maiorem tamen nix, ac longe maiorem adhuc grando desiderat. TIM. Si de prima ac remota loquaris materia, sanè quod dicis uerum est, Harum trium concretionum materiam, uaporem existere, si de proxima, falsum uidetur esse. Nam pluuia ex frigescente quidem hali tu proxime efficitur, Nix uero non ex coagulato ua pore, (ut tu scriptum reliquisti) ex eo. n. ita affecto pruina exoritur, sed ex coagulata nube gigni solet. Siquidem nubes concretae frigore cum sese mutuo con cutiunt, et atterunt niuem prius edunt, quam in imbrem li quescant. quàm quidem rem in libro de Mundo, (si mo do ei uere ascriptus sit) his uerbis expreßit Arist. Χὼν δὲ γίνεται, κατὰ νεφῶν πεπυγνωμείων ἀπόθραυσιν πρὸ τῆς εἰς ὕδωρ μεταβολῆς ἀνακοπέντων. ἐργάζεται δʼ ἡ μὲν κοπὶ τῶν ἀφρῶδες καὶ λευκὸν. ἡ δ σύμπηξις τοῆ εἰόντος ὑχροῦ, τὴν ψυχρότοτα, οὔπὰ χυλθέίτος, οὐδὲ ἡραιωμοίου. σφ οδρὰ δὲʼ αὕτη καὶ ἀθρόα κα ταφερομοίή, νιφετς ἀνόμασται. Quae quidem uerba tametsi Latina fecit Apuleius Madauriensis, eadem tamen ego meo arbitratu con uertere non ueritus sum. Nix oritur densatarum nubium attritu atque conflictu, qui prius efficitur, quàm illae in aquam mutentur. Hic autem concussus spumam gignit &candorem. Verum huiusmodi humoris inclusi concretio, qui nondum effu sus, nec rarefactus est, frigus inducit. Nix cum uehe menter &confertim decidit, νφετς nuncupatur.