Latin
62
Lodovico Nogarola, De Nilo 62
Unproofread scanNot analysed yet
καὶ ὅλως δὲ γίνονται χάλαζαι μὲν ἐὐ τῶς εὐδιεινοτέροις τόποις. χίονες δὲ οἱ τοῖς ψυγροτέροις. Idest grandines uere potißimum &autumno, mox etiam eo tempore, quod inter aestatem &autumnum medium est, fieri solent, rarò hyeme &id quidem, cum minor uis est frigoris. Omnino grandines in clemen tioribus locis, in frigidioribus uero concrescunt niues. quid respondeas Fracastore? FRA. Nihil nunc quidem. TIM. Caetera, quae de niue dixisti, ulterius non persequar, ne ego quoque in hac re subtiliter exquirenda, (quod tibi obieci antea) nimius esse uidear. FRA. Verum putas ne illud posse defendi, Nilum, ad cuius incrementum nunc reuertor liquatis niuibus excrescere? id quod Abyßinos populos fir me tenere scribit Paulus Iouius Episcopus Nuceri nus diligens ille rerum uenator libro suae Hystoriae xviij. Abißini (inquit) hoc unum pro constanti certis coniecturis persuasum habent, Nilum è liquatis niui bus quotannis augeri, &pro ratione frigoris &ca loris, prout natura indulsit &imperauit, in uarias exundationes excrescere, quum non inepta ratione cre dant sub circulo Capricorni maximis caloribus eam plagam urgeri atque exuri, haec Iouius. TIM.