Latin
61
Lodovico Nogarola, De Nilo 61
Unproofread scanNot analysed yet
Quod in or tu suo frigidum anni tempus &locum frigidum requirit, id maiorem frigoris copiam uidetur expetere, quam quòd nec locum frigidum, nec tempus postulat. Atqui horum utrunque nix desiderat, copiosioris igitur frigo ris nix indiget quam grando. Verum quod loci pariter et temporis rigorem requirat nix, ut gigni poßit, grando autem non requirat, quanquam sensu usuque perceptum est, id tamen quasi occultum quoddam docere nos Aristote. uoluit Meteo. lib. prino, cum de niue pruinaque disseruit. Ὀμοίως δὲ καὶ πάχνη καὶ χιὼν, ὅταν γὰῤ πάγη ο μέφος, χῶν ἐστιν, ὅταν δὲʼ ἡ ἄτμις, πάχνη. ἤ ἄρασ, ἤ χύρας σημεῖόν ὀστι ψυχρᾶς. οὐ γὰρ ὰν ἐπαγνίετο ἔτι πολλῆς ἐνούσης θορμότητος, εἰ μὴ ἐπραν τοα τὸν ψύχος, Quod est, Pruinae autem &niuis eadem ratio est. nam cum gelu nubes astringitur, nix, cum uapor concrescit, pruina oritur. Quapropter uel frigidi temporis, uel loci in ditium est. non enim cum plurimo adhuc teneantur calore, concrescerent, nisi uis frigoris exuperaret. At grando nec locum nec tempus frigidum expetit, ut eodem in loco testatur Aristoteles. Αἱ δὲ χάλαζαι γίνονται ἑαρος μὲν καὶ μετοπώρου μάλιστα, εἶτα καὶ τῆς ὀπώρας. χειμῶνος δὲ ὀλιγάκις, καὶ ὅταν ἤττονῇ ψύχος.