Latin
11
Lorenz Heister, Compendium anatomicum 11
Unproofread scanNot analysed yet
Sic etiam vulnus colum in chirurgia neque ad thoracis, neque ad capitis vulnera sine confusione referri potest: quapropter colli a reliquis trunci partibus distinctio, perquam utilis est divisio. Deinde dextrum ventriculi orificium finistro altitudine esse aequale, scribit &delineat, cum tamen Ruyschius &experientia doceant, dextrum sinistro esse inferius. a) Valvulam pylori omittit, eumque tantum circulum fibrosum esse statuit; cum tamen satis insignem saepe valvulam habeat: imo nec situm obtinet haec valvula horizontalem, ut a Verheyeno delineatur, sed obliquum, prout in Ephem. Nat. Cur. cent. V &VI. figura quadam demonstrabimus. Ventriculi glandulas videri posse asserit p. 56. quae tamen a nemine adhuc in ventriculo humano, sed tantum in suibus, aliisque animalibus visae sunt, teste experientia &Fantono. b) Valvulam coli ad ingressum ilei in intestina crassa rotundam delineat, &circuli in modum huic orificio esse circumductam, ait Verheyen p. 64. (quam delineationem &Mangetus retinet), cum tamen in inflato &exsiccato intestino non rotunda, sed longitudinalis &admodum singularis appareat, ex duabus membranis semilunaribus e regione positis composita: sicuti aliquando figura illustrabimus, cuius delineationem iam paramus. Valvwulas Kerkringii conniventes intestinorum ex Bartholino recenset, unde apparet, eum etiam librum Kerkringii non habuisse. Musculos oesophagi male delineat &describit; quorum longe melior delineatio ex Compero peti potuisset. Lieni tunicam duplicem p. 86. &cellulas adscribit; quae quidem in vitulis ita se habent, sed non in homine; ubi unica tantum, &quidem satis tenuis reperitur membrana; cellulosa vero substantia in homine a Ruyschioc) iam refutata est. Plerique autem Autores, quod obiter a) Ruysch. Thes. Anat. II. Tab. V. b) Anatom. corp. human. p. 45 6 57. c) Epist. IV. in eo ertarunt, quod descriptionem obiter hic notamus lienis vitulini pro humano dederint; nam experientia aliud docet. Valvularum in lymphaticis inventorem, Ruyschium, quoque non indicat. Impossibile esse putat, per ductum cysticum bilem in cystidem felleam influere, &rursus inde effluere posse: cum tamen nullum adsit obstaculum, nulla valvula, nec repugnet analogia in vesiculis seminalibus, ubi per unum eundemque ductum semen in has vesiculas influit, &excretionis tempore rurius effluit. Non notat, sphincterem adesse in vesicula fellea, cum tamen flatus immissus ab ea ita coerceatur, ut non sponte erumpat. Vreterum structura, ex triplici membrana composita, a Verbeyeno omissa est.