Latin
12
Lorenz Heister, Compendium anatomicum 12
Unproofread scanNot analysed yet
Capsutas atrabilarias sitas esse delineat inter renes, venam cavam &aortam; cum tamen, uti Eustachius a) iam olim recte observavit &delineavit, ipsi renum superiori &interiori parti incumbant: In canibus vero sitae sunt, uti a Vsum, quem his capsulis adscriVerbeyeno delineantur. bit, quod scilicet liquorem in eis secretum ad arterias emulgentes transmittant, quo urinae in renibus praecipitatio melius succedat, nullo experimento, neque ratione, neque analogia, nititur. Prostatas duo corpora globosa esse perhibet p. 114. cum tamen non nisi unicum sint. Vrethrae substantiam cavernosam circa glandem quasi obliterari asseverat. p. 115. cum tamen ibi magis expandatur, &totam fere glandem constituat, sicut Ruyschius dudum demonstravit, &hinc male describit glandem penis, p. 118, quasi ex duobus corporibus spongiosis componeretur, cum tamen Ruyschius b) &dein Littrius c) accurratiores dederint descriptiones. Duo tantum musculorum penis paria numerat Verheyen; cum ()Bas. i. Renibus, ()eiscene, Auedienilie elinuig enusu. Hishein. §. F Academie des sciences A. 1700. eum tamen tria, ut supra iam dictum, nota &descripta sint: quibus Littrius quartum addit, rectum appellatum, quod ab ano oritur, &bulbi urethrae parti posteriori inseritur. Vrethrae pulchram descriptionem, quam Littrius d) dedit, prorsus ignoravit; ut &resolutionem vesicularum seminalium in intestinulum Lealis e).