Latin
5
Lorenz Heister, Compendium anatomicum 5
Unproofread scanNot analysed yet
Attamen monet, ne istiusmodi opus in publicum detur, donec scientiae cumulo aliqua notabilis accessio habeatur. Iam si examinamus recentissima nostrorum temporum syntagmata &compendia anatomica: profecto ingens recens inventorum cumulus, &accessio quam maxima novarum observationum occurrit, quae in illis deficiunt. Consideremus utilissimum hactenus librum anatomicum, &omnium, quos novi recentissimum, nimirum Anatomiam corporis humani Clarissimi Verbeyeni, (de caeteris enim &imperfectioribus iam nihil dicemus) perspiciemus, multos adhuc errores in eo contineri, quos recentiores correxerunt &emendarunt, nec non nova inventa quamplurima in eo deficere: &quidem non solum eorum autorum observationes, qui post eum scripserunt, sed etiam multa illorum, qui ante ipsum, vel saltem ante editionem ultimam libri eius (quae A. 1710 Bruxellis prodiit) iam in manibus hominum erant. Liceat ad hoc nostrum assertum probandum ex multis tantum nonnulla commemorare, quae in hoc autore &plerisque aliis, qui ante ipsum, aut compendia, aut magna systemata anatomica ediderunt, deficiunt, vel male descripta sunt; non quidem eo animo, ac si honori atque existimationi eius aliquid detractum esse velim, (quod absit a me) nam multa bona praestitit, &egregie de re anatomica meritus est; sed tantum, ut demonstrem, novum quoddam compendium, sive novum indicem rerum in anatome cognitarum fuisse necessarium: tam pro studiosa iuventute, quam etiam pro aliis hominibus, qui, quae iam nota sunt, scire atque cognoscere desiderant: ut in cognitis non diutius, quam par est, se detineant, sed, ut in incognitis tanto melius progredi &incrementa facere annitantur.