Latin
6
Lorenz Heister, Compendium anatomicum 6
Unproofread scanNot analysed yet
Primo autem loco hic notamus, Verlieyenum scriptores Anglos, forte ob linguae Anglicanae imperitiam, videri non habuisse, aut legisse; cum tamen, quia ab ipso non adeo remoti, eos habere facile potuisset. Nominatim vero Celebris &insignissimi anatomici Guilielmi Comperi scripta &inventa ipsi prorsus fuisse incognita, inde patere existimo, quia ea nusquam recensuit, imo ne quidem eorum mentionem fecit. Deinde, cum in Tract. II. cap. XXIV, ubi de Pene agit, in Edit. Bruxellensi p. 117. ex Morgagno aliquid referat de usu foraminulorum in urethra virili, &Morgagnus de glandulis Comperi iuxta urethram loquatur, addit Verbeyen in parenthesi: quales illae glandulae sint, ignoro; cum tamen non solum in peculiari scripto, &quidem latino, A. 1702. Londini impresso, sed etiam postea in Actis Lipsiensibus, Ephemeridibus Gallorum, Keilii Anatome Anglica, Drakii Anthropologia, &Hornii microcosmo, cum notis Clarissimi D. Pauli Lipsiae edito, descriptae fuerint: quos igitur omnes non legit. Praeter has glandulas omisit quoque varios novor musculos, quos Comperus in Myotomia sua reformata, quae tamen iam A. 1694 prodiit, descripsit, ut flexorem capitis, rectum minorem anticum, &rectum lateralem, interspinales colli, musculorum oculi &linguae pulcherrimam delineationem, cum multis aliis pulchris ac curiosis inventis, quae tam in magro suo opere, The Anatomy of the humain Boδ7, quam in Actis Lipsiensibus, item in citato modo Keilio, Drakio, &Pauli repetita sunt: unde patet, Verheyenum in librorum etiam vulgatissimorum lectione parum versatum esse: quod vero magis manifestum erit, si consideramus, eum inventorum Gaglardi, Itali, &Haveri, Angli, circa ossir &glandulas mucilaginosas valde notabilium, ne quidem meminisse. Observationes curiosas Bonclari &Lealis Lealis circa testes omisisse, neque musculos penis transversales giti zed by Google Diu ides a Bidloo Compero &Littro descriptos, commemorasse. Sic nec DuVernei librum de organo auditus, adeo tritum ¬um, vidisse aut legisse, inde apparet, quia eius non solum non meminit, sed &figuras eius, quas Blancardus fine autoris mentione in librum suum transtulerat, pro figuris Blancardi venditat. Tab. XXIX, fig. 2. quae tamen Duverneio adscribendae.