Latin
TIONIBVS ET DIVISIONE
Lorenz Heister, Compendium anatomicum 55
Unproofread scanNot analysed yet
168. CVTICVLA est membrana tenuis totam cutem, cuius quasi pars est, arcte ambiens: in qua notanda, Adhaesio firma cum cute, interveniente corpore reticulari Malpigbii, sic, ut in demonstratione aqua fervente separanda sit a cute, alias tamen etiam igne &vesicatoriis a cute recedit. Regeneratio facilis, attamen ejus Ortus non a condensatis ab aere exhalationibus corporis, ut Veteres voluerunt, sed potius secundum Loewenhoekium ab expansione ductuum cutis excretoriorum; vel secundum Ruyschium ab expansione papillarum ejus nervearum, multas squamulas sive lamellas inter se invicem cohaerentes conficientium, vel ab utrisque simul: hinc Structura vel substantia ex meris exiguis lamellis &quasi squamulis microscopio primum visis a Loewenhoekio. Foraminula habet inumera, pilis, transpirationi &sudori transitum praebentia, quorum haec ultima vascula excretoria sunt, &pori vulgo vocantur: illisque quidam valvulas tribuunt pro sudore detinendo aut liberius emittendo, quod tamen a vi elastica horum vasorum potius oriri existimamus. Crassities diversa, eaque maxima in plantis pedum &volis manuum. Vasa neque a Ruyschio subtilissimis suis iniectionibus detegi, neque ab aliis demonstrari possunt, hinc laesa sanguinem non fundit, &sensu fere destituitur. Vus. 1. defendere cutem a tactu dolorifico, &sic sensum tactus modificare, &forte 2. etiam cutis excretionem moderare. 169. Corpus reticulare Malpigbii innumeris foraminulis praeditum, proxime subiacet cuticulae, eique adhaeret, dum aufertur; in volis manuum autem, apicibus digitorum &plantis pedum quam maxime conspicuum est: &per foraminula sua transmittit papillas cutaneas ac ductus excretorios, quae certo ac determinato ordine detinet, papillarumque mollitiem conservare videtur. 170. CVTIS est membrana instar corii crassa, totum corpus investiens: in qua Connexio cum reticulo Malpighii, cuticula, subiectaque pinguedine, &cum hac in quibusdam locis laxe, in aliis firmissime cohaeret.