Latin
TIONIBVS ET DIVISIONE
Lorenz Heister, Compendium anatomicum 56
Unproofread scanNot analysed yet
Crassities varia, in variis corporis partibus, &in variis quoque animalibus, sicut ex varietate corii patet. Sulci sive lineae varii, profundiores, maiores &minores, in volis manuum ac flexuris articulorum quam maxime conspicui. Foraminula seu pori maiores &minores pro pilorum, transpirationis &sudoris transitu, quos etiam microscopia atque facilis mercurii transitus per corium demonstrant. Structura sive substantia ex s Fibris tendineis &nerveis, cum partibus subiacentibus continuis. Vasis sangu feris copiosissimis mirabilibus, ex Ruyschii iniectionibus stupendis primum rite cognitis atque perspectis. i Papillis pyramidalibus nerveis, per rete Malpighianum in cuticulam protensis, quae in volis manuum, praecipue circa apices digitorum, &in plantis pedum maxime conspicuae, tactusque organum constituunt primarium. Vasa lymphatica hactenus nondum visa sunt, quamvis ea adesse multi suspicentur. Glandulae cutaneae miliares copiosissimae poris excretoriis a plerisque recentioribus post Stenonem cuti adscribuntur, quae tamen vix vel saltem paucissimae demonstrari possunt. Usus cutis est 1. partes subiacentes involvere continere &defendere. 2. organum tactus, &3. emunctorium universale sanguinis esse ope sudoris &transpirationis: quae simul pro ariditate cutis avertenda inservit. 171. In PINGVEDINE s. MEMBRANA ADIPOSA notanda Situs: ubique fere per totum corpus sub cute; praeterea inter musculorum interstitia, in omento, mesenterio, circa renes &variis aliis in locis. Substantia ex Membrana tenui transparente, innumeros loculos sive cellulas habente, &Materia pingui oleosa sanguinis, cellulas has replente, ex arteriolis, non ex glandulis secreta. In valde emaciatis vero tantum adest membrana illa cellulosa, a materia pingui vacua.