Latin
TIONIBVS ET DIVISIONE
Lorenz Heister, Compendium anatomicum 74
Unproofread scanNot analysed yet
In quibus praeterea consideranda Situs: ad infimam costam spuriam, sic tamen, ut nunc aequali, nunc diversa altitudine siti sint, modo sinister altior dextro, modo dexter sinistro. Membranae dua: prima communis, adiposa dicta, robusta, laxt renes ambiens, propriis vasis instructa: altera propria, tenuis &arcte substantiae renum cohaerens. Magnitudo: longitudo digitorum circiter V vel VI; latitudo trium, &crassities unius cum dimidio. Superficies in adultis aequalis, unita &laevis; in foetu vero, vitulis, bobus &c. in varias inaequalitates &lobos divisa. Connexio cum lumbis, costa inferiori, renibus succenturiatis, vasis renalibus, ureteribus. Vasa membrana sive capsula inclusa: Carteriae &vena amplae, emulgentes ac renales dictae, quarum hae ex vena cava, illae ex aorta. nervi a plexu renali nervi intercostalis. lymphatica, quae in viventibus deteguntur ligata vena renali; in mortuis vero aquae tepidae aut flatus in arteriam vel venam impulsu, ligato altero vase. Substantia firma ac dura s exterior sive corticalis secundum Malpighium glandulosa; secundum Ruyschium tota pulcherrime vasculosa. a) interior tubulosa, tubuli urinarii Bellini dicta, deiinens in papillas x vel XII, multis foraminulis in pelvim hianres. h) Pelvis est cavitas renum membranacea, productiones emitcens, tubulos pelvis dictas, papillas renales amplectentes. Vsus: Vrinam pro depurando sanguine secernere in pelvim, &inde ad ureteres &vesicam demittere. 1) Ee inu i La. g. p. . Gie sbese Le sibe ne se i. b) husei. Tbes. III. fig. 3. &Thej. IV. Tab. 1. fig. 1. IO8. RENES BVCCRUTVRIATI, capsulae atrabiboria Ere glandula renales, sunt duae glandulae compressae, utrinque superiori renum parti incumbentes, liquorem fuscum, subdulcem in cavitate continentes. In his notanda Figura: irregularis, quadrata, triangularis, ovata &c. in adultis plerumque ad instar nucis vomicae. Magnitudo: in foetu aequalis cum renibus, &subinde maior. Membrana tenuis arcte cingens substantiam glandulosam. Sanguifera quandoque ab aorta &cava, saepius ab emulgentibus. Fusa6 Nervi a plexu renali. Ductus excretorius nullus cognitus. Vus incertus; maior tamen in foetu, quam in adulto videtur.