Latin
TIONIBVS ET DIVISIONE
Lorenz Heister, Compendium anatomicum 75
Unproofread scanNot analysed yet
189. VRETERES sunt canales duo membranacei, fere cylindrici, calami scriptorii crassitie, a quovis rene unus ad vesicam extensus. In his observanda Ortus in renibus, ubi instar infundibuli ampliati pelvim constituunt. Finis in vesicae parte anteriori, ubi oblique intra membranas eius progrediuntur, &ad modum sphincteris angustis orificiis in vesicam terminantur, nihilque ex vesica admittunt. Figura: non recta, sed nonnihil inflexa, quodammodo literae s similis. substantia membranacea, ex tribus tunicis composita: 1) communi a peritonaeo, 2) musculari tenui, 3) nervea humore lubrico obducta, in qua subinde glandulae conspiciuntur. Vasa: sanguifera &nervi a partibus vicinis. Vsus: urinam in renibus secretam ex pelvi suscipere, &ad vesicam urinariam deferre. Amplitudo praeternaturalis saepe insignis a calculis renalibus transgressis subinde inducitur. Ruysch. Observ. XV. 190. VESICA VRINARIA est viscus membranaceum pyriforme, in pelvi situm, urinae receptioni &expulsioni destina tum: circa quam indigitanda Magnitudo: quae circiter ibj liquidi capit in adultis. Connexio: 1) cum osse pubis per peritonaeum, 2) cum partibus genitalibus per urethram, 3) cum umbilico per uraclium &arterias umbilicales, 4) cum intestino recto in maribus, 5) cum utero in foeminis.