Latin
TIONIBVS ET DIVISIONE
Lorenz Heister, Compendium anatomicum 76
Unproofread scanNot analysed yet
Divisio: in cervicem sive collum, &fundum. Huius tunicae sunt tenuiores, illius crassiores. sanguifera ab hypogastricis &haemorrhoidalibus, &in mulieribus quoque a spermaticis. Vasa e nervi ab intercostali, at inprimis ex osse sacro. lymphatica a nullo observata novi, nisi a Zellero a) Stractura membranacea ex tribus membranis. 1. communis dicitur, cum peritonaeo continua, sub qua plerumque pinguedo observatur. 2. muscularis, ex vario fibrarum, praesertim tamen longitudinalium tractu composita. 3. nervea, humore mucoso obducta, in glandulis huius tunicae secreto, iuxta collum maxime conspicuis. b) Sphincter est series fibrarum transversarum, extremum colli vesicae ambiens, eamque claudens, a substantia cervicis non distincta, c) ad urinae involuntarium effluxum impediendum. s duo ubi ureteres oblique vesicam ingrediuntur, per quae urina influit. Foramina tria: &Lunum majus pro exitu urinae in urethram. Vsus ex definitione iam constat. Vrethra est canalis membranaceus, fere cylindricus, vesicae