Latin
83
Lorenz Heister, Compendium anatomicum 83
Unproofread scanNot analysed yet
Constant ex membrana duplici &plexu vasculoso. figura extra graviditatem instar pyri compressi; in graviditate, varia, pro diverso eius tempore. divisio: pars posterior fundus, anterior cervix appellatur, &in hac est os uteri internum. magnitudv: in non gravidis longitudo est trium pollicum, latitudo in parte posteriori duorum; in anteriori unius: crassities vero sesquipollicis. orificium sive os uteri internum, in vaginam hians figura glandis penis: exiguum in virginibus; in gravidis paullo majus, &intus humore glutinoso clausum. Substantia musculosa, vario fibrarum catnearum plexu composita, copiosissimis vasis interiectis. In non gravidis compacta &firma; in gravidis mirabilis dilatationis capax. Extus membra robusta a peritonaeo; intus in cavitate, quae in non gravidis vix fabam capit, membrana robusta nervea cingitur. 1 Vasa sanguifera valde tortuosa, &in gravidis multum dilatata: arteriae 1. Spermaticae, breves, plexus &anastomoses conficientes 2. ab hypogastricis copiosissimae 3. ab haemorrhoidalibus, omnes inter se communicantes. LVenae quoque tripliceseiusdem nominis, per quas flatus in cavum uteri &vaginae saepe impelli potest: &contra. a) Nervi ab intercostalibus &ossis sacriVasa lymphatica, in brutis tantum observata Ostiola a) Eantoni Anat. Cerp. Hun. p. 186.