Latin
84
Lorenz Heister, Compendium anatomicum 84
Unproofread scanNot analysed yet
Φ σο γαν Ostiola &corpuscula globosa sure vesicula, humorem mucosum continentia, intus circa uteri orificium observantur, a multis prohydatidibus habitae a) a quibusdam pro glandulis b), liquidum glutinosum secernentibus, quod in gravidis uteri orificium claudit. Ab aliis pro novo &vero ovario, in quo foetus effingitur c). Nonnullis vesicula seminales Mulierum audiunt, d) ex quibus in coitu semen prolificum profundi suspieantur e). OVARIA sive Testes muliebres sunt duo corpora globosa, utrinque unum, fundo uteri annexa: quorum sconnexio 1) cum utero, fit ope ligamenti teretis, quod veteres vas deferens mulierum dicebant: a) cum tuba Fallopiana &lateribus pelvis per ligamentum uteri latum. 3) ope vasorum spermaticorum cum aliis partibus. figura fere ovata, in altera tamen parte plana. magnitudo pro aetatis &temperamenti ratione diversa; in vigore aetatis maxima, ad ziss, in vetulis ex succa, parva, vix 3β. membrana alba valida cinguntur a peritonaeo. substantia: membranosa, fibrosa, plurimis vasis intertexta: inter quae apparent vesiculae rotundae, humore albuminoso repletae, qui ebulliendo consistentiam, colorem &gustum albuminis ovi adipiscitur: hinc ob analogiam cum ovis dicta sunt OVVIA, quorum maxima pisum vix aequant, Quandoque X, XII &plures in uno ovario numerantur: credunturque vulgo principium materiale foetus constituere. Hydatides ibidem quoque saepe reperiuntur praeter naturales. TVBAE a) vid Autores a Morgagno l. c §. 32. recensiti. b) Morgignus eodem loco, &Verheyenl. c. cap. XXXIII. c) Naboth dissert. de Sterilitate Lipsiae impressa 1707. &contra hanc opinionem Goelike Histor Anat. p. 183. Etimulleri Episto a de Ovario novo d) Lettres des Desnoveip. 70. Blegny Zodiac. Tom. 1. p. 20. c) Heinrici diss de Vesiculis Seminal. Mul. Hala 1712. ῆσσ0) ITVBAE FALLOPIANAE sunt duo canales conici, cortuosi, utrinque unus, fundo uteri iuncti, a similitudine cum tuba a Fadopio ita dicti: in his notanda, connexio: cum utero arcta &continua, cum ovariis laxa, per membranam laxam. longitudo VI vel VII circiter digitorum. amplitudo sive cavitas in medio parvum digitum aequat.