Latin · ~8 min · Dactylic hexameter
Lines 10.199-10.248
Lucan, Civil War 10.199-248
Not analysed yet
Sideribus, quae sola fugam moderantur Olympi,
Occurruntque polo, diversa potentia prima
Mundi lege data est. Sol tempora dividit anni,
Mutat nocte diem, radiisque potentibus astra
Ire vetat, cursuque vagos statione moratur.
Luna suis vicibus Tethyn terrenaque miscet.
Frigida Saturno glacies et zona nivalis
Cessit. Habet ventos incertaque fulmina Mavors.
Sub Iove temperies et numquam turbidus aer.
At fecunda Venus cunctarum semina rerum
Possidet; immensae Cyllenius arbiter undae est.
Hunc ubi pars coeli tenuit, qua mixta Leonis
Sidera sunt Cancro, rapidos qua Sirius ignes
Exerit, et varii mutator circulus anni
Aegoceron Cancrumque tenet, cui subdita Nili
Ora latent: quae cum dominus percussit aquarum
Igne superiecto, tunc Nilus fonte soluto
Exit, ut Oceanus lunaribus incrementis
Iussus adest, auctusque suos non ante coarctat,
Quam nos aestivas a sole receperit horas.
Vana fides veterum, Nilo, quo crescat in arva,
Aethiopum prodesse nivis. Non Arctos in illis
Montibus, aut Boreas. Testis tibi sole perusti
Ipse color populi, calidique vaporibus Austri.
Adde, quod omne caput fluvii, quodcumque soluta
Praecipitat glaces, ingresso vere tumescit
Prima tabe nivis: Nilus neque suscitat undas
Ante Canis radios, nec ripis adligat amnem
Ante parem nocti, Libra sub iudice, Phoebum.
Inde etiam leges aliarum nescit aquarum:
Nec tumet hibernus, quum, longe sole remoto,
Officiis caret unda suis: dare iussus iniquo
Temperiem coelo, mediis aestatibus exit.
Sub torrente plaga, ne terras dissipet ignis,
Nilus adest mundo, contraque incensa Leonis
Ora tumet: Cancroque suam torrente Syenen,
Imploratus adest: nec campos liberat undis,
Donec in autumnum declinet Phoebus, et umbras
Extendat Meroe. Quis caussas reddere possit
Sic iussit natura parens decurrere Nilum:
Sic opus est mundo. -Zephyros quoque vana vetustas
His adscribit aquis, quorum stata tempora flatus
Continuique dies, et in aera longa potestas:
Vel quod ab occiduo pellunt tot nubila coelo
Trans Noton, et fluvio cogunt incumbere nimbos:
Vel quod aquas toties rumpentis litora Nili
Adsiduo feriunt, coguntque resistere fluctus
Ille mora cursus adversique obiice ponti
Aestuat in campos. -Sunt, qui spiramina terris
Esse putant, magnosque cavae compagis hiatus.