Latin · ~8 min · Dactylic hexameter
Lines 10.249-10.294
Lucan, Civil War 10.249-294
Not analysed yet
Commeat hac penitus tacitis discursibus unda,
Frigore ab Arctoo medium revocata sub axem,
Cum Phoebus pressit Meroen, tellusque perusta
Illuc duxit aquas. Trahitur Gangesque Padusque
Per tacitum mundi. Tunc omnia flumina Nilus
Uno fonte vomens non uno gurgite perfert.
Rumor, ab Oceano, qui terras adligat omnes,
Exundante procul violentum erumpere Nilum,
Aequoreosque sales longo mitescere tractu.
Nec non Oceano pasci Phoebumque polumque
Credimus: hunc, caldi tetigit cum brachia Cancri,
Sol rapit, atque undae plus, quam quod digerat aer,
Tolitur. Hoc noctes referunt, Niloque refundunt.
Ast ego, si tantam ius est mihi solvere litem,
Quasdam, Caesar, aquas post mundi sera peracti
Saecula, concussis terrarum erumpere venis,
Non id agente deo, quasdam compage sub ipsa
Cum toto coepisse reor, quas ille creator
Atque opifex rerum certo sub iure coercet.
Quae tibi noscendi Nilum, Romane, cupido,
Et Phariis Persisque fuit, Macetumque tyrannis:
Nullaque non aetas voluit conferre futuris
Notitiam: sed vincit adhuc natura latendi.
Summus Alexander regum, quos Memphis adorat,
Invidit Nilo, misitque per ultima terrae
Aethiopum lectos: illos rubicunda perusti
Zona poli tenuit; Nilum videre calentem.
Venit ad occasus mundique extrema Sesostris,
Et Pharios currus regum cervicibus egit:
Ante tamen, vestros amnes, Rhodanumque Padumque,
Quam Nilum, de fonte bibit. Vesanus in ortus
Cambyses longi populos pervenit ad aevi,
Defectusque epulis et pastus caede suorum,
Ignoto te, Nile, redit. Non fabula mendax
Ausa loqui de fonte tuo est. Ubicunque videris,
Quaereris: et nulli contingit gloria genti,
Ut Nilo sit laeta suo. Tua flumina prodam,
Qua deus, undarum colator, Nile, tuarum,
Te mihi isse dedit. Medio consurgis ab axe,
Ausus in ardentem ripas adtollere Cancrum:
In Borean is rectus aquis, mediumque Booten:
ursus in occasum flexu torquetur et ortus,
Nunc Arabum populis, Libycis nunc aequus arenis:
Teque vident primi, quaerunt tamen hi quoque, Seres,
Aethiopumque feris alieno gurgite campos:
Et te terrarum nescit cui debeat orbis.