Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 2.511-2.554
Lucan, Civil War 2.511-554
Not analysed yet
Scit Caesar poenamque peti, veniamque timeri.
Vive, licet nolis, et nostro munere, dixit,
Cerne diem. Victis iam spes bona partibus esto,
Exemplumque mei: vel, si libet, arma retenta;
Et nihil hac venia, si viceris ipse, paciscor.
Fatur, et adstrictis laxari vincula palmis
Imperat. Heu quanto melius vel caede peracta
Parcere Romano potuit fortuna pudori;
Poenarum extremum cui fit, quod castra secutus
Sit patriae Magnumque ducem totumque senatum,
Ignosci. Premit ille graves interritus iras,
Et secum: Romamne petes, pacisque recessus,
Degener? In medios belli non ire furores,
Iamdudum moriture, paras? Rue certus, et omnes
Lucis rumpe moras, et Caesaris effuge munus.
Nescius interea capti ducis, arma parabat
Magnus, ut immixto firmaret robore partes.
Iamque secuturo iussurus classica Phoebo,
Tentandasque ratus moturi militis iras,
Adloquitur tacitas veneranda voce cohortes:
O scelerum ultores, melioraque signa secuti,
O vere Romana manus, quibus arma senatus
Non privata dedit, voti deposcite pugnam.
Ardent Hesperii saevis populatibus agri:
Gallica per gelidas rabies effunditur Alpes:
Iam tetigit sanguis pollutos Caesaris enses.
Di melius, belli tulimus quod damna priores.
Coeperit inde nefas. Iamiam, me praeside, Roma
Supplicium poenamque petat. Neque enim ista vocari
Proelia iusta decet, patriae sed vindicis iram.
Nec magis hoc bellum est, quam cum Catilina paravit
Arsuras in tecta faces, sociusque furoris
Lentulus, exsertique manus vesana Cethegi.
O rabies miseranda ducis! Cum fata Camillis
Te, Caesar, magnisque velint miscere Metellis,
Ad Cinnas Mariosque veni. Sternere profecto,
Ut Catulo iacuit Lepidus, nostrasque secures
Passus, Sicanio tegitur qui Carbo sepulcro,
Quique feros movit Sertorius exsul Iberos.
Quamquam, si qua fides, his te quoque iungere, Caesar,
Invideo, nostrasque manus quod Roma furenti
Opposuit. Parthorum utinam post praelia sospes,
Et Scythicis Crassus victor remeasset ab oris,
Ut simili caussa caderes, qua Spartacus hostis.