Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 2.555-2.597
Lucan, Civil War 2.555-597
Not analysed yet
Te quoque si superi titulis accedere nostris
Iusserunt, valet in torquendo dextera pilo:
Peridus haec iterum circum praecordia sanguis
Incaluit: disces non esse ad bella fugaces,
Qui pacem potuere pati. Licet ille solutum
Defectumque vocet, ne vos mea terreat aetas.
Dux sit in his castris senior, dum miles in illis.
Quo potuit civem populus perducere liber,
Adscendi, supraque nihil, nisi regna, reliqui.
Non privata cupit, Romana quisquis in urbe
Pompeium transire parat. Hinc consul uterque,
Hinc acies statura ducum est. Caesarne senatus
Victor erit? Non tam caeco trahis omnia cursu,
Teque nihil, Fortuna, pudet. Multisne rebellis
Gallia iam lustris aetasque impensa labori
Dant animos? Rheni gelidis quod fugit ab undis,
Oceanumque vocans incerti stagna profundi,
Territa quaesitis ostendit terga Britannis?
An vanae tumuere minae, quod fama furoris
Expulit armatam patriis e sedibus Urbem?
Heu demens, non te fugiunt, me cuncta sequuntur:
Qui cum signa tuli toto fulgentia ponto,
Ante bis exactum quam Cynthia conderet orbem,
Omne fretum metuens pelagi pirata reliquit,
Angustaque domum terrarum in sede poposcit.
Idem ego per Sythici profugum divortia Ponti
Indomitum regem, Romanaque fata morantem,
Ad mortem, Sulla felicior, ire coegi.
Pars mundi mihi nulla vacat: sed tota tenetur
Terra meis, quocumque iacet sub sole, tropaeis.
Hinc me victorem geldas ad Phasidos undas
Arctos habet: calida medius mihi cognitus axis
Aegypto, atque umbras nusquam flectente Syene.
Occasus mea iura timent, Tethynque fugacem
Qui ferit Hesperius post omnia flumina Baetis.
Me domitus cognovit Arabs, me Marte feroces
Heniochi, notique erepto vellere Colchi.
Cappadoces mea signa timent: et dedita sacris
Incerti Iudaea dei, mollisque Sophene.
Armenios, Cilicasque feros, Taurosque subegi.
Quod socero bellum, praeter civile, reliqui?
Verba ducis nullo partes clamore sequuntur,
Nec matura petunt promissae classica pugnae.