Latin · ~8 min · Dactylic hexameter
Lines 3.46-3.92
Lucan, Civil War 3.46-92
Not analysed yet
Caesar, ut emissas venti rapuere carinas,
Absconditque fretum classes, et litore solus
Dux stetit Hesperio, non illum gloria pulsi
Laetificat Magni: queritur quod tuta per aequor
Terga ferant hostes. Neque enim iam sufficit ulla
Praecipiti fortuna viro: nec vincere tanti,
Ut bellum differret, erat. Tunc pectore curas
Expulit armorum, pacique intentus agebat,
Quoque modo vanos populi conciret amores,
Gnarus et irarum caussas, et summa favoris
Annona momenta trahi. Namque adserit urbes
Sola fames, emiturque metus, cum segne potentes
Vulgus alunt. Nescit plebes ieiuna timere.
Curio Sicanias transcendere iussus in urbes,
Qua mare tellurem subitis aut obruit undis,
Aut scidit, et medias fecit sibi litora terras.
Via illic ingens pelagi, semperque laborant
Aequora, ne rupti repetant confinia montes.
Bellaque Sardoas etiam sparguntur in oras.
Utraque frugiferis est insula nobilis arvis,
Nec plus Hesperiam longinquis messibus ullae,
Nec Romana magis complerunt horrea terrae.
Ubere vix glebae superat, cessantibus Austris,
Cum medium nubes Borea cogente sub axem
Effusis magnum Libye tulit imbribus annum.
Haec ubi sunt provisa duci, tunc agmina victor
Non armata trahens, sed pacis habentia vultum,
Tecta petit patriae. Pro, si remeasset in Urbem,
Gallorum tantum populis Arctoque subacta,
Quam seriem rerum longa praemittere pompa,
Quas potuit belli facies! Ut vincula Rheno,
Oceanoque daret! Celsos ut Gallia currus
Nobilis, et flavis sequeretur mixta Britannis!
Perdidit o qualem vincendo plura triumphum!
Non ilium laetis vadentem coetibus urbes,
Sed tacitae videre metu. Non constitit usquam
Obvia turba duci. Gaudet tamen esse timori
Tam magno populis, et se non mallet amari.
Iamque et praecipites superaverat Anxuris arces,
Et qua Pontinas via dividit uda paludes,
Qua sublime nemus, Scythicae qua regna Dianae;
Quaque iter est Latiis ad summam fascibus Albam:
Excelsa de rupe procul iam prospicit Urbem,
Arctoi toto non visam tempore belli:
Miraturque suae, sic fatus, moenia Romae:
Tene, deum sedes, non ullo Marte coacti
Deseruere viri! Pro qua pugnabitur urbe?