Latin · ~8 min · Dactylic hexameter
Lines 3.93-3.140
Lucan, Civil War 3.93-140
Not analysed yet
Di melius, quod non Latias Eous in oras
Nunc furor incubuit, nec iuncto Sarmata velox
Pannonio, Dacisque Getes admixtus: habenti
Tam pavidum tibi, Roma, ducem Fortuna pepercit,
Quod bellum civile fuit. Sic fatur, et urbem
Adtonitam terrore subit. Namque ignibus atris
Creditur, ut captae, rapturus moenia Romae,
Sparsurusque deos. Fuit haec mensura timoris:
Velle putant, quaecumque potest. Non omina festa,
Non fictas laeto voces simulare tumultu:
Vix odisse vacat Phoebea palatia complet
Turba Patrum, nullo cogendi iure senatus,
E latebris educta suis. Non consule sacrae
Fulserunt sedes: non proxima lege potestas
Praetor adest: vacuaeque loco cessere curules,
Omnia Caesar erat. Privatae curia vocis
Testis adest. Sedere Patres censere parati,
Si regnum, si templa sibi, iugulumque senatus,
Exsiliumque petat. Melius, quod plura iubere
Erubuit, quam Roma pati. Tamen exit in iram,
Viribus an possent obsistere iura, per unam
Libertas experta virum: pugnaxque Metellus
Ut videt ingenti Saturnia templa revelli
Mole, rapit gressus, et Caesaris agmina rumpens,
Ante fores nondum reseratae constitit aedis.
(Usque adeo solus ferrum mortemque timere
Auri nescit amor. Pereunt discrimine nullo
Amissae leges: sed, pars vilissima rerum,
Certamen movistis, opes) prohibensque rapina
Victorem, clara testatur voce Tribunus:
Non nisi per nostrum vobis percussa patebunt
Templa latus, nullasque feres nisi sanguine sacro
Sparsas, raptor, opes. Certe violata potestas
Invenit ista deos: Crassumque in bella secutae
Saeva tribunitiae voverunt proelia dirae.
Detege iam ferrum: neque enim tibi turba verenda est,
Spectatrix scelerum: deserta stamus in urbe.
Non feret e nostro sceleratus praemia miles:
Sunt quos prosternas populi, quae moenia dones.
Pacis ad exhaustae spolium non cogit egestas:
Bellum Caesar habes. His magnam victor in iram
Vocibus accensus: Vanam spem mortis honestae
Concipis: haud, inquit, iugulo se polluet isto
Nostra, Metelle, manus. Dignum te Caesaris ira
Nullus honos faciet. Te vindice tuta relicta est
Libertas? Non usque adeo permiscuit imis
Longus summa dies, ut non, si voce Metelli
Servantur leges, malint a Caesare tolli.