Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 4.183-4.227
Lucan, Civil War 4.183-227
Not analysed yet
Quid, vesane, gemis? fletus quid fundis inanes,
Nec te sponte tua sceleri parere fateris?
Usque adeone times, quem tu facis ipse timendum?
Classica dent bellum; saevos tu neglige cantus:
Signa ferant; cessa: iamiam civilis Erinnys
Concidet, et Caesar generum privatus amabit.
Nunc ades, aeterno complectens omnia nexu,
O rerum mixtique salus, Concordia, mundi,
Et sacer orbis amor: magnum nunc saecula nostra
Venturi discrimen habent. Periere latebrae
Tot scelerum: populo venia est erepta nocenti:
Agnovere suos. Pro numine fata sinistro,
Exigua requie tantas augentia clades!
Pax erat, et miles, castris permixtus utrisque,
Errabat: duro concordes cespite mensas
Institnunt, et permixto libamina Baccho
Gramineis fluxere focis: iunctoque cubili
Extrahit insomnes bellorum fabula noctes:
Quo primum steterint campo, qua lancea dextra
Exierit. Dum, quae gesserunt fortia, iactant,
Et dum multa negant, quod solum fata petebant,
Est miseris renovata fides, atque omne futurum
Crevit amore nefas. Nam postquam foedera pacis
Cognita Petreio, seque et sua tradita venum
Castra videt, famulas scelerata ad proelia dextras
Excitat, atque hostes turba stipatus inermes
Praecipitat castris, iunctosque amplexibus ense
Separat, et multo disturbat sanguine pacem.
Addidit ira ferox moturas proelia voces:
Immemor o patriae, signorum oblite tuorum,
Non potes hoc caussae, miles, praestare senatus,
Adsertor victo redeas ut Caesare; certe
Ut vincare, potes. Dum ferrum, incertaque fata,
Quique fluat multo non deerit vulnere sanguis,
Ibitis ad dominum, damnataque signa feretis?
Utque habeat famulos nullo discrimine, Caesar
Exorandus erit? ducibus quoque vita petenda est?
Numquam nostra salus pretium mercesque nefandae
Proditionis erit: non hoc civilia bella,
Ut vivamus, agunt. Trahimur sub nomine pacis.
Non chalybem gentes penitus fugiente metallo
Eruerent, nulli vallarent oppida muri,
Non sonipes in bella ferox, non iret in aequor
Turrigeras classis pelago sparsura carinas,
Si bene libertas umquam pro pace daretur.