Latin · ~8 min · Dactylic hexameter
Lines 4.228-4.275
Lucan, Civil War 4.228-275
Not analysed yet
Hostes nempe meos sceleri iurata nefando
Sacramenta tenent: at vobis vilior hoc est
Vestra fides, quod pro caussa pugnantibus aequa
Et veniam sperare licet. Pro dira pudoris
Foedera! Nunc toto fatorum ignarus in orbe,
Magne, paras acies, mundique extrema tenentes
Sollicitas reges, cum forsan foedere nostro
Iam tibi sit promissa salus. Sic fatur, et omnes
Concussit mentes, scelerumque reduxit amorem.
Sic, ubi desuetae silvis in carcere clauso
Mansuevere ferae, et vultus posuere minaces,
Atque hominem didicere pati: si torrida parvus
Venit in ora cruor, redeunt rabiesque furorque,
Admonitaeque tument gustato sanguine fauces;
Fervet, et a trepido vix abstinet ira magistro.
Itur in omne nefas: et quae Fortuna deorum.
Invidia caeca bellorum in nocte tulisset,
Fecit monstra fides: inter mensasque torosque,
Quae modo complexu foverunt, pectora caedunt.
Et quamvis primo ferrum strinxere gementes,
Ut dextrae iusti gladius dissuasor adhaesit,
Dum feriant, odere suos, animosque labantes
Confirmant ictu. Fervent iam castra tumultu,
Ac velut occultum pereat scelus, omnia monstra
In faciem posuere ducum: iuvat esse nocentes.
Tu, Caesar, quamvis spoliatus milite multo,
Agnoscis superos. Neque enim tibi maior in arvis
Emathiis fortuna fuit, nec Phocidos undis
Massiliae, Phario nec tantum est aequore gestum.
Hoc siquidem solo civilis crimine belli
Dux caussae melioris eris. Polluta nefanda
Agmina caede duces iunctis committere castris
Non audent, altaeque ad moenia rursus Ilerdae
Intendere fugam. Campos eques obvius omnes
Abstulit, et siccis inclusit collibus hostem.
Tunc inopes undae praerupta cingere fossa
Caesar avet, nec castra pati contingere ripas,
Aut circum largos curvari brachia fontes.
Ut leti videre viam, conversus in iram
Praecipitem timor est. Miles, non utile clausis
Auxilium, mactavit equos: tandemque coactus
Spe posita damnare fugam, casurus in hostes
Fertur. Ut effuso Caesar decurrere passu
Vidit, et ad certam devotos tendere mortem:
Tela tene iam, miles, ait, ferrumque ruenti
Subtrahe: non ullo constet mihi sanguine bellum:
Vincitur haud gratis, iugulo qui provocat hostem.