Latin · ~8 min · Dactylic hexameter
Lines 5.1-5.53
Lucan, Civil War 5.1-53
Not analysed yet
Sic alterna duces bellorum vulnera passos
In Macetum terras, miscens adversa secundis,
Servavit fortuna pares. Iam sparserat Aemo
Bruma nives, gelidoque cadens Atlantis Olympo:
Instabatque dies, qui dat nova nomina fastis,
Quique colit primus ducentem tempora Ianum.
Dum tamen emeriti remanet pars ultima iuris,
Consul uterque vagos belli per munia Patres
Elicit Epirum. Peregrina ac sordida sedes
Romanos cepit proceres: secretaque rerum
Hospes in externis audivit curia tectis.
Nam quis castra vocet tot strictas iure secures,
Tot fasces? Docuit populos venerabilis ordo,
Non Magni partes, sed Magnum in partibus esse.
Ut primum moestum tenuere silentia coetum,
Lentulus excelsa sublimis sede profatur:
Indole si dignum Latia, si sanguine prisco
Robur inest animis, non qua tellure coacti,
Quamque procul tectis captae sedeamus ab urbis,
Cernite: sed vestrae faciem cognoscite turbae:
Cunctaque iussuri, primum hoc decernite, Patres,
Quod regnis populisque liquet, nos esse senatum.
Nam, vel Hyperboreae plaustrum glaciale sub ursae,
Vel plaga qua torrens claususque vaporibus axis
Nec patitur noctes nec iniquos crescere soles,
Si fortuna ferat, rerum nos summa sequetur,
Imperiumque comes. Tarpeia sede perusta
Gallorum facibus, Veiosque habitante Camillo,
Illic Roma fuit. Non umquam perdidit ordo
Mutato sua iura solo. Moerentia tecta
Caesar habet, vacuasque domos, legesque silentes,
Clausaque iustitio tristi fora. Curia solos
Illa videt Patres, plena quos urbe fugavit.
Ordine de tanto quisquis non exsulat, hic est.
Ignaros scelerum, longaque in pace quietos
Bellorum primus sparsi furor: omnia rursus
Membra loco redeunt. En, totis viribus orbis
Hesperiam pensant superi: iacet hostis in undis
Obrutus Illyricis: Libyae squalentibus arvis
Curio Caesarei cecidit pars magna senatus.
Tollite signa, duces: fatorum impellite cursum:
Spem vestram praestate deis fortunaque tantos
Det nobis animos, quantos fugientibus hostem
Caussa dabat. Nostrum exhausto ius clauditur anno:
Vos, quorum finem non est sensura potestas,
Consulite in medium, Patres, Magnumque iubete
Esse ducem. Laeto nomen clamore senatus
Excipit: et Magno fatum patriaeque suumque
Imposuit. Tunc in reges populosque merentes
Sparsus honos, pelagique potens Phoebeia donis
Exornata Rhodos, gelidique inculta iuventus
Taygeti: fama veteres laudantur Athenae:
Massiliaeque suae donatur libera Phocis.