Latin · Dactylic hexameter
Lines 5.54-5.101
Lucan, Civil War 5.54-101
Not analysed yet
Tunc Sadalen, fortemque Cotyn, fidumque per arma
Deiotarum, et gelidae dominum Rhasipolin orae
Collaudant: Libyamque iubent auctore senatu
Sceptrifero parere Iubae. Pro tristia fata!
En tibi, non fidae gentis dignissime regno,
Fortunae, Ptolemaee, pudor, crimenque deorum,
Cingere Pellaeo pressos diademate crines
Permissum. Saevum in populos puer accipis ensem:
Atque utinam in populos! Donata est regia Lagi;
Accessit Magni iugulus: regnumque sorori
Ereptum est, soceroque nefas. Iam turba soluto
Arma petit coetu. Quae cum populique ducesque
Casibus incertis et caeca sorte pararent,
Solus in ancipites metuit descendere Martis
Appius eventus: finemque expromere rerum
Sollicitat superos, multosque obducta per annos
Delphica fatidici reserat penetralia Phoebi.
Hesperio tantum, quantum submotus Eoo
Cardine, Parnasus gemino petit aethera colle,
Mons Phoebo Bromioque sacer cui numine mixto
Delphica Thebanae referunt trieterica Bacchae.
Hoc solum fluctu terras mergente cacumen
Emicuit, pontoque fuit discrimen et astris.
Tu quoque vix summam seductus ab aequore rupem
Extuleras, unoque iugo, Parnase, latebas.
Ultor ibi expulsae, premeret cum viscera partus,
Matris, adhuc rudibus Paean Pythona sagittis
Explicuit, cum regna Themis tripodasque teneret.
Ut vidit Paean vastos telluris hiatus
Divinam spirare fidem, ventosque loquaces
Exhalare solum, sacris se condidit antris,
Incubuitque adyto, vates ibi factus Apollo.
Quis latet hic superum? quod numen ab aethere pressum
Dignatur caecas inclusum habitare cavernas?
Quis terram coeli patitur deus, omnia cursus
Aeterni secreta tenens, mundique futuri
Conscius, ac populis sese proferre paratus,
Contactusque ferens hominum, magnusque potensque,
Sive canit fatum, seu, quod iubet ille canendo,
Fit fatum? Forsan terris inserta regendis,
Aere libratum vacuo quae sustinet orbem,
Totius pars magna Iovis, Cirrhaea per antra
Exit, et aetherio trahitur connexa Tonanti.
Hoc ubi virgineo conceptum est pectore numen,
Humanam feriens animam sonat, oraque vatis
Solvit, ceu Siculus flammis urgentibus Aetnam
Undat apex: Campana fremens ceu saxa vaporat
Conditus Inarimes aeterna mole Typhoeus.