Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 7.235-7.280
Lucan, Civil War 7.235-280
Not analysed yet
Illo forte die Caesar, statione relicta,
Ad segetum raptus moturus signa, repente
Conspicit in planos hostem descendere campos,
Oblatumque videt votis sibi mille petitum
Tempus, in extremos quo mitteret omnia casus.
Aeger quippe morae, flagransque cupidine regni
Coeperat exiguo tractu civilia bella
Ut lentum damnare nefas. Discrimina postquam
Adventare ducum, supremaque proelia vidit,
Casuram et fati sensit nutare ruinam,
Illa quoque in ferrum rabies promptissima paullum
Languit, et casus audax spondere secundos
Mens stetit in dubio, quam nec sua fata timere,
Nec Magni sperare sinunt. Formidine mersa,
Prosilit hortando melior fiducia vulgo:
O domitor mundi, rerum fortuna mearum,
Miles, adest toties optatae copia pugnae.
Nil opus est votis: iam fatum accersite ferro.
In manibus vestris, quantus sit Caesar, habetis.
Haec est illa dies, mihi quam Rubiconis ad undas
Promissam memini, cuius spe movimus arma,
In quam distulimus vetitos remeare triumphos.
Haec, fato quae teste probet, quis iustius arma
Sumserit: haec acies victum factura nocentem est.
Si pro me patriam ferro flammisque petistis,
Nunc pugnate truces, gladiosque exsolvite culpa.
Nulla manus, belli mutato iudice, pura est
Non mihi res agitur, sed vos ut libera sitis
Turba, precor, gentes ut ius habeatis in omnes.
Ipse ego, privatae cupidus me reddere vitae,
Plebeiaque toga modicum componere civem,
Omnia dum vobis liceant, nihil esse recuso.
Invidia regnate mea. Nec sanguine multo
Spem mundi petitis: Graiis delecta iuventus
Gymnasiis aderit, studioque ignava palaestrae,
Et vix arma ferens, et mixtae dissona turbae
Barbaries; non illa tubas, non agmine moto
Clamorem latura suam. Civilia paucae
Bella manus facient: pugnae pars magna levabit
His orbem populis, Romanumque obteret hostem.
Ite per ignavas gentes, famosaque regna,
Et primo ferri motu prosternite mundum:
Sitque palam, quas tot duxit Pompeius in urbem
Curribus, unius gentes non esse triumphi.