Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 7.192-7.234
Lucan, Civil War 7.192-234
Not analysed yet
Euganeo, si vera fides memorantibus, augur
Colle sedens, Aponus terris ubi fumifer exit,
Atque Antenorei dispergitur unda Timavi,
Venit summa dies, geritur res maxima, dixit:
Impia concurrunt Pompeii et Caesaris arma;
Seu tonitrus ac tela Iovis praesaga notavit,
Aethera seu totum discordi obsistere coelo
Prospexitque polos: seu lumen in aethere moestum
Solis in obscuro pugnam pallore notavit.
Dissimilem certe cunctis, quos explicat, egit
Thessalicum natura diem: si cuncta perito
Augure mens hominum coeli nova signa notasset,
Spectari e toto potuit Pharsalia mundo.
O summos hominum, quorum Fortuna per orbem
Signa dedit, quorum fatis coelum omne vacavit!
Haec et apud seras gentes populosque nepotum,
Sive sua tantum venient in saecula fama,
Sive aliquid magnis nostri quoque cura laboris
Nominibus prodesse potest, cum bella legentur,
Spesque metusque simul, perituraque vota movebunt:
Adtonitique omnes veluti venientia fata,
Non transmissa, legent, et adhuc tibi, Magne, favebunt.
Miles ut adverso Phoebi radiatus ab ictu
Descendens totos perfudit lumine colles,
Non temere immissus campis; stetit ordine certo
Infelix acies. Cornus tibi cura sinistri,
Lentule, cum prima, quae tum fuit optima bello,
Et quarta legione datur: tibi, numine pugnax
Adverso Domiti, dextri frons tradita Martis.
At medii robur belli fortissima densant
Agmina, quae Cilicum terris deducta tenebat
Scipio, miles in hoc, Libyco dux primus in orbe.
At iuxta fluvios et stagna undantis Enipei
Cappadocum montana cohors, et largus habenae
Ponticus ibat eques. Sicci sed plurima campi
Tetrarchae regesque tenent magnique tyranni,
Atque omnis Latio quae servit purpura ferro.
Illuc et Libye Numidas, et Creta Cydonas
Misit: Ituraeis cursus fuit inde sagittis:
Inde, truces Galli, solitum prodistis in hostem:
Illic pugnaces commovit Iberia cetras.
Eripe victori gentes, et sanguine mundi
Fuso, Magne, semel, totos consume triumphos.