Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 7.797-7.840
Lucan, Civil War 7.797-840
Not analysed yet
Ac ne laeta furens scelerum spectacula perdat,
Invidet igne rogi miseris, coeloque nocenti
Ingerit Emathiam. Non illum Poenus humator
Consulis, et Libyca succensae lampade Cannae
Compellunt, hominum ritus ut servet in hostes:
Sed meminit, nondum satiata caedibus ira,
Cives esse suos. Petimus non singula busta,
Discretosque rogos: unum da gentibus ignem:
Non interpositis urantur corpora flammis.
Aut, generi si poena iuvat, nemus exstrue Pindi:
Erige congestas Oetaeo robore silvas,
Thessalicam videat Pompeius ab aequore flammam.
Nil agis hac ira: tabesne cadavera solvat,
An rogus, haud refert: placido natura receptat
Cuncta sinu, finemque sui sibi corpora debent.
Hos, Caesar, populos si nunc non usserit ignis,
Uret cum terris, uret cum gurgite ponti.
Communis mundo superest rogus, ossibus astra
Mixturus. Quocumque tuam Fortuna vocabit,
Hae quoque eunt animae. Non altius ibis in auras,
Non meliore loco Stygia sub nocte iacebis.
Libera Fortunae mors est: capit omnia tellus
Quae genuit: coelo tegitur, qui non habet urnam.
Tu, cui dant poenas inhumato funere gentes,
Quid fugis hanc cladem? quid olentes deseris agros?
Has trahe, Caesar, aquas: hoc, si potes, utere coelo.
Sed tibi tabentes populi Pharsalica rura
Eripiunt, camposque tenent victore fugato.
Non solum Haemonii, funesta ad pabula belli
Bistonii venere lupi, tabemque cruentae
Caedis odorati Pholoen liquere leones.
Tunc ursi latebras, obscoeni tecta domosque
Deseruere canes, et quidquid nare sagaci
Aera non sanum motumque cadavere sensit.
Iamque diu volucres civilia castra secutae
Conveniunt. Vos, quae Nilo mutare soletis
Threicias hiemes, ad mollem serius austrum
Istis, aves. Numquam tanto se vulture coelum
Induit, aut plures presserunt aera pennae.
Omne nemus misit volucres, omnisque cruenta
Alite sanguineis stillavit roribus arbor.
Saepe super vultus victoris et impia signa
Aut cruor aut alto defluxit ab aethere tabes,
Membraque deiecit iam lassis unguibus ales.