Latin · Dactylic hexameter
Lines 7.841-7.872
Lucan, Civil War 7.841-872
Not analysed yet
Sic quoque non omnis populus pervenit ad ossa,
Inque feras discerptus abit: non intima curant
Viscera, nec totas avidae sorbere medullas:
Degustant artus. Latiae pars maxima turbae
Fastidita iacet; quam sol nimbique diesque
Longior Emathiis resolutam miscuit arvis.
Thessalia, infelix, quo tanto crimine, tellus,
Laesisti superos, ut te tot mortibus unam,
Tot scelerum fatis premerent? Quod sufficit aevum,
Immemor ut donet belli tibi damna vetustas?
Quae seges infecta surget non decolor herba?
Quo non Romanos violabis vomere manes?
Ante novae venient acies, scelerique secundo
Praestabis nondum siccos hoc sanguine campos.
Omnia maiorum vertamus busta licebit,
Et stantes tumulos, et qui radice vetusta
Effudere suas, victis compagibus, urnas:
Plus cinerum Haemoniae sulcis telluris aratur,
Pluraque ruricolis feriuntur dentibus ossa.
Nullus ab Emathio religasset litore funem
Navita, nec terram quisquam movisset arator,
Romani bustum populi: fugerentque coloni
Umbrarum campos: gregibus dumeta carerent:
Nullusque auderet pecori permittere pastor
Vellere surgentem de nostris ossibus herbam;
Ac, velut impatiens hominum vel solis iniqui
Limite vel glacie, nuda atque ignota iaceres,
Si non prima nefas belli, sed sola, tulisses.
O superi, liceat terras odisse nocentes.
Quid totum premitis, quid totum solvitis orbem?
Hesperiae clades, et flebilis unda Pachyni,
Et Mutina, et Leucas puros fecere Philippos.