Latin · ~8 min · Dactylic hexameter
Lines 7.89-7.138
Lucan, Civil War 7.89-138
Not analysed yet
Involvat populos una Fortuna ruina,
Sitque hominum magnae lux ista novissima parti.
Testor, Roma, tamen: Magnum, quo cuncta perirent,
Accepisse diem. Potuit tibi vulnere nullo
Stare labor belli: potuit sine caede subactum,
Captivumque ducem violatae tradere paci.
Quis furor, o caeci, scelerum? Civilia bella
Gesturi metuunt, ne non cum sanguine vincant?
Abstulimus terras, exclusimus aequore toto,
Ad praematuras segetum ieiuna rapinas
Agmina compulimus, votumque effecimus hosti,
Ut mallet sterni gladiis, mortesque suorum
Permiscere meis. Belli pars magna peracta est
His, quibus effectum est, ne pugnam tiro paveret:
Si modo virtutis stimulis iraeque calore
Signa petunt. Multos in summa pericula misit
Venturi timor ipse mali. Fortissimus ille est,
Qui, promptus metuenda pati, si cominus instent,
Et differre potest. Placet haec tam prospera rerum
Tradere Fortunae? gladio permittere mundi
Discrimen? Pugnare ducem quam vincere, malunt.
Res mihi Romanas dederas, Fortuna, regendas:
Accipe maiores, et caeco in Marte tuere.
Pompeii nec crimen erit nec gloria bellum.
Vincis apud superos votis me, Caesar, iniquis:
Pugnatur. Quantum scelerum, quantumque malorum
In populos lux ista feret! quot regna iacebunt!
Sanguine Romano quam turbidus ibit Enipeus!
Prima velim caput hoc funesti lancea belli,
Si sine momento rerum partisque ruina
Casurum est, feriat: neque enim victoria Magno
Laetior. Aut populis invisum, hac clade peracta,
Aut hodie Pompeius erit miserabile nomen.
Omne malum victi, quod sors feret ultima rerum,
Omne nefas victoris erit. Sic fatur, et arma
Permittit populis, frenosque furentibus ira
Laxat: et ut victus violento navita Coro
Dat regimen ventis, ignavumque arte relicta
Puppis onus trahitur. Trepido confusa tumultu
Castra fremunt, animique truces sua pectora pulsant
Ictibus incertis. Multorum pallor in ore
Mortis venturae est, faciesque simillima fato.
Advenisse diem, qui fatum rebus in aevum
Conderet humanis, et quaeri, Roma quid esset,
Illo Marte, palam est. Sua quisque pericula nescit,
Adtonitus maiore metu. Quis litora ponto
Obruta, quis summis cernens in montibus aequor,
Aetheraque in terras, deiecto sole, cadentem,
Tot rerum finem, timeat sibi? Non vacat ullos
Pro se ferre metus: urbi Magnoque timetur.